ENCOMIUM EMMAE REGINAE

Argumentum

Fortasse, o lector, ambiges, meque scriptorem erroris aut inscitiae redargues, cur in huius libelli capite actus laudesque Sueini strenuissimi regis promulgaverim, cum in suprascripta epistola ipsum codicellum laudi huius dominae me spoponderim facturum. Quod ita esse ipse fatebere, meque ab eius laudibus nusquam accipies deviare, si prima mediis, atque si extima sagaci more conferas primis. Atque ut ad hoc intuendum nulla erroris impediaris nebula, a similibus atque a penitus veris hoc tibi habeas theorema. Aeneida, conscriptam a Virgilio, quis poterit infitiari ubique laudibus respondere Octoviani, cum pene nihil aut plane parum eius mentio videatur nominatim interseri? Animadverte igitur laudem suo generi asscriptam, ipsius decori claritudinis claritatisque in omnibus nobilitare gloriam. Quis autem hoc neget, laudibus reginae hunc per omnia respondere codicem, cum non modo ad eius gloriam scribatur, verum etiam eius maximam videatur obtinere partem? Id tibi si probabile non videtur, evidenti alterius rei inditio approbetur. Nosti, quoniam ubicumque giraveris circulum, primo omnium procul dubio principium facies esse punctum, sicque rotato continuatim orbe reducetur circulus, quo reductu ad suum principium eius figurae continuetur ambitus. Simili igitur continuatione laus reginae claret in primis, in mediis viget, in ultimis invenitur, omnemque prorsus codicis summam complectitur. Quod esse, mecum sentiens sic collige. Sueinus rex Danorum virtute armis quoque pollens et consilio, Anglicum regnum vi suo subiugavit imperio, moriensque eiusdem regni Cnutonem filium successorem esse constituit. Hic postmodum eisdem Anglis contra se sentientibus, atque acriter vim inferenti vi quoque repugnantibus, multa confecit bella; et fortasse vis aut numquam bellandi adesset finis, nisi tandem huius nobilissimae reginae iugali copula potiretur, favente gratia Salvatoris. Vivens adhuc, de eadem regina suscepto filio, Hardecnut scilicet, quicquid suae parebat ditioni tradidit. Qui defuncto patre Anglicis absens erat, regnum siquidem Danorum procuraturus ierat; quae absentia imperii sui fines invadendi iniusto pervasori locum dedit, qui accepto regno fratrem regis nefandissima proditione interemit: sed divina ultio subsecuta impiumque percutiens, regnum cui debebatur restituit, quod totum in textu planius liquebit. Hardecnut itaque recepto regno, maternis per omnia parens consiliis, divitiis ampliando regnum imperialiter optinuit; usus quin etiam egregia liberalitate, fratri, utpote decebat, suum regni decus atque divitias impertivit. His enim animadversis, o lector, vigilique immo etiam perspicaci oculo mentis perscrutato textu, intellige, huius libelli seriem per omnia reginae Emmae laudibus respondere.

ОГЛАВЛЕНИЕ



Hosted by uCoz