ENCOMIUM EMMAE REGINAE Liber primus [1] Regem Danorum Sueinum, inquam veridica comperi relatione omnium sui temporis regum ferme fortunatissimum extitisse, adeo ut, quod raro contingi solet, principiis felicibus secundum Deum et seculum multo felicior responderet exitus. Hic denique a nobilissimis, quod primum est inter homines, duxit originem, magnumque sibi decus secundum seculum peperit imperii, quod amministrabat, regimen. Tantam deinde illi gratiam divina concessit virtus, ut etiam puerulus intimo affectu diligeretur ab omnibus, tantum patri proprio invisus, nulla hoc promerente pueruli culpa, sed sola turbante invidia. Qui factus iuvenis, in amore cotidie crescebat populi; unde magis magisque invidia augebatur patri, adeo ut eum a patria non iam clanculum sed palam vellet expellere, iurando asserens eum post se regnaturum non esse. Unde dolens exercitus relicto patre herebat filio, et eum defensabat sedulo. Huius rei gratia congrediuntur in praelio; in quo vulneratus fugatusque pater, ad Sclavos fugit, et non multo post ibi obiit, et Suein eius solium quiete tenuit. Quam strenue vero prudenterque interim secularia disposuerit negotia, paucis libet ad memoriam reducere, quatinus his interpositis facilius sit gradatim per haec ad subsequentia descendere. Denique cum nullo hostium incursu trepidus, pacem in securitate ageret, periculi semper ac velut instantis metuens, in castris muniebat, quod hostibus si adessent nullatenus fortasse resisterent, nihilque suis quae bello necessaria torent praeparando patiebatur remissi, scilicet ne per otium, ut assolet, viriles emollirentur animi. Nullum tamen adeo difficile invenire poterat negotium, ad quod invitos inpulisset milites, quos multa liberali munificentia sibi fecerat obnoxios et fideles. Atque ut scias, quantus suorum fuerit in precordiis, pro certo affirmare valeam, quod nullus formidine mortis periculum refugeret, eiusque pro fidelitate hostibus innumeris solus, armatis etiam manibus nudis inperterritus occurreret, si euntibus tantum regale premonstraretur signum. At ne me credat aliquis hec falsa fingendo alicuius amoris gratia compilare; recte animadvertenti in subsequentibus patebit, utrum vera dixerim, an minime. Omnibus enim liquet procul dubio, quoniam humanitatis ita sese habeat consuetudo, ut plerumque ex rebus prospere cedentibus mentes quorumdam plus equo exagitet cogitationum aestus, atque ex nimia in ocio licentia aggrediuntur aliqui, quod vix cogitare nedum facere audent in adversitate positi. [2] Ita etiam prelibati regis militibus cum in compositae pacis diuturnitate cuncta cessissent prospere, firma sui pro benefactis domini fretis stabilitate, eadem ipsi agitanti placuit suadere, terram Anglicam invadendo sorte bellica imperii sui finibus adicere. Turchil, inquiunt, princeps miliciae tuae, domine rex, licentia a te accepta abiit, ut fratrem suum inibi interfectum ulcisceretur, et magnam partem exercitus tui abducens vicisse se gaudet, et nunc meridianam partem provinciae victor obtinet, ac mavult ibi exul degens amicusque factus Anglorum, quos tua manu vicit, gloriari, quam exercitum reducens tibi subdi tibique victoriam ascribi. Et nunc raudamur sociis et quadraginta puppibus, quas secum duxit onustas de Danorum bellatoribus primis. Non tam grave dominus noster patiatur dispendium, sed abiens cupientem et illi Turchil contumacem adquiremus cum suis satellitibus, eis quoque federatos Anglos cum omnibus eorum possessionibus. Scimus enim diu eos non posse resistere, quia nostrates viri ad nos transibunt facile. Quod si eos velle contigerit, rex duci suo Danisque parcens, eos honoribus ampliabit. Si autem noluerint, quem despexere sentient; hac illaque patria privati, inter primos hostes regis penas luent. [3] Huius rei adhortationem rex ubi audiit, primum secum mirari non mediocriter coepit, quia quod ipsi diu dissimulanti celantique in mentem venerat, itidem militibus cogitationem eius ignorantibus animo sederat. Accersito itaque Cnutone filio suo maiore, quid sibi super hoc negotii videretur, orsus est inquirere. Inquisitus autem ille a patre, metuens ne redargueretur, si placito contra iret, tegna socordiae, non tantum terram adeundam esse approbabat, verum etiam instigat hortaturque ne mora ulla inceptum detineat. Ergo rex consultu optimatum firmatus, militumque benivolentia fisus, classem numerosam iussit parari, et universam militiam Danorum undique moneri et statuto die armata adesset, et regis sententiam audiens quaeque imperarentur devotissime expleret. Cursores mox provintiae ex iussu domini sui cunctam pergirant regionem, quietam quoque commonefaciunt gentem, ne quis ex tanto exercitu deesset, quin omnis bellator terrae aut iram regis incurreret,aut iussioni eius advolaret. Quid ergo? Absque contradictione adunantur, instructique armis bellicis gregatim regi suo praesentantur, ostentantes se paratos ad periculum et ad mortem, si tantum domini sui queant perficere voluntatem. Rex autem videns populum innumerabilem, voce preconaria iussit suam patetieri voluntatem, se velle scilicet classem adversum Anglos armare ditionique suae omnem hanc patriam ferro dolisve subicere. Quod ubi omnibus visum esset laudabile, elegit primum qui regnum suum deberent custodire, ne dum alienum incaute appeteret, illud quod securus tenebat amitteret, et intentus in utroque neutri imperaret. Habebat enim filios duos bonae indolis, ex quibus primogenitum suo iunxit comitatui, natu vero minorem prefecit universi regni dominatui, adiuncta ei copia militari paucisque primatum, qui puerulum sagaciter instituerent, et qui huic consiliis armisque pro muro essent. [4] Omnibus ergo rite dispositis, recensuit comites expeditionis, relictoque minore filio sua in sede, adiit navigium vallatus armato milite. Nec mora concurritur undique ad litora, circumfertur passim armorum seges multigena. Aggregati tandem, turritas ascendunt puppes, aeratis rostris duces singulos videntibus discriminantes. Hinc enim erat cernere leones auro fusiles in puppibus, hinc autem volucres in summis malis venientes austros suis signantes versibus, aut dracones varios minantes incendia de naribus. Illinc homines de solido auro argentorve rutilos, vivis quodammodo non inpares, atque illinc tauros erectis sursum collis protensisque cruribus mugitus cursusque viventium simulantes. Videres quoque delphinos electro fusos, veterumque rememorantes fabulam de eodem metallo centauros. Eiusdem preterea celaturae multa tibi dicerem insignia, si non monstrorum quae sculpta inerant me laterent nomina. Sed quid nunc tibi latera carinarum memorem, non modo ornatitiis depicta coloribus, verumetiam aureis argenteisque aspera signis. Regia quoque puppis tanto pulcritudine sui ceteris prestabat, quanto rex suae dignitatis honore milites antecedebat; de qua melius est ut sileam, quam pro magnitudine sui pauca dicam. Tali itaque freti classe, dato signo repente gaudentes abeunt, atque uti iussi erant, pars ante, pars retro, equatis tamen rostris, regiae puppi se circumferunt. Hic videres crebris tonsis verberata late spumare cerula, metallique repercussum fulgore solem duplices radios extendere in aera. Quid plura? Tandem quo intendebant animi appropiabant finibus, cum finitimos mari patrienses eius rei sinister commovit nuntius. Nec mora, quo regia classis anchoras fixit, incolae eius loci concurrunt ad portum, potentiori se frustra parati defendere intrandi aditum. Denique relictis navibus regii milites ad terram exeunt, et pedestri pugnae intrepidi sese acingunt. Hostes primo duriter contra resistentes dimicant, postea vero periculi formidine versi in fugam sauciandi occidendique copiam persequentibus praestant. Ita rex ex affectu primo prelio usus, adiacentem regionem invadit fusis fugatisque hostibus. Tunc tali successu factus audentior ad naves redit, et reliquos portus, qui plures eam terram cingunt, eadem ratione invadit. Postremo universam patriam tanto labore perdomuit, ut si quis omnem historiam eius ad plenum percurrere velit, non modicum auditores fatigabit, et sibimet iniurius erit, dum ut voluit omnia perstringere minime valebit. [5] At ego hec alteri narranda relinquens, tangendo transire percupio; et ad alia festinando stilum adplicabo ad Sueini obitum, ut festivi regis Cnutonis regni elucidare queam exordium. Namque ubi iam sepedictus rex tota Anglorum patria est intronizatus, et ubi iam pene illi nemo restitit, pauco supervixit tempore, sed tamen illud tantillum gloriose. Presciens igitur dissolutionem sui corporis imminere, filium suum Cnutonem quem secum habuit advocat, sese viam universae carnis ingrediendum indicat. Cui dum multa de regni gubernaculo multaque hortaretur de christianitatis studio, Deo gratias, illi virorum dignissimo sceptrum commisit regale. Huius rei facto maxime Dani quibus legitime preesse debuit favent, eumque patre adhuc vivente regem super se constitui gaudent. Hoc ita facto, pater orat filium, ut si quando nativitatis suae rediret ad terram, corpus paternum reportaret secum, neve pateretur se aligenigenam in externis tumulari terris; noverat enim, quia pro invasione regni illis exosus erat populis. Nec multo post postrema naturae persolvit debita, animam remittendo caelestibus, terrae autem reddendo membra. |
|