ENCOMIUM EMMAE REGINAE

Liber secundus

[1] Mortuo patre Cnuto regni parat retinere sceptrum; sed ad hoc minime sufficere potuit deficiente copia fidelium. Angli siquidem memores quod pater eius iniuste suos invasisset fines, ad expellendum eum, utpote qui iuvenis erat, omnes regni pariter collegerunt vires. Quo comperto, rex clam per fideles amicos reperto honoris sui consilio, classim sibi preparari iubet, non quod asperos eventus belli metuendo fugeret, sed ut fratrem suum Haroldum, regem scilicet Danorum, super tali negotio consuleret. Paterna itaque classe repetita instauratoque remige, ventis marique regalia commisit carbasa, sed tamen non omnem militiam secum reduxit, quae cum patre suo secumque patriam introivit. Nam Thurkil, quem principem militie prediximus, terra quod esset optima inspecta, maluit conversari in tam fertili patria, cum patriensibus pace confecta, quam velut expulsus demum redire ad propria. Et ut quidam aiunt, hoc non fecit despiciendo dominum, sed uti, cum resumptis viribus fratrisque auxilio repedaret ad debellandum regnum, is aut optimates regni consilio suo ad deditionem flecteret, aut si id parum processisset, dimicantes contra dominum suum hostes incautos a tergo cederet. Cuius rei patet veritas ex eo, quod secum maximam partem militum retinuit, quodque rex non amplius quam sexaginta naves secum abire permisit.

[2] Prospero itaque cursu rex natales ad fines delatus, cum mirarentur omnes solitarium reditum eius, quantum ad regem, patri antea fideles, Haroldi regis subito complevit volitans fama palatia, fratrem eius maiorem, Cnutonem scilicet, sua advenisse litora. Miratur rex omnisque pariter exercitus, atque adhuc nescii duros ipsius presagibant casus. Igitur a latere regis milites diriguntur delecti, paratique in occursum transmittuntur equi. Fraternus siquidem amor fratris eum monebat inservire decori. Cumque tandem honorifice, utpote regem decet, fraterna subintraret limina, frater ipse in primo aditu occurrit, mutuoque brachiorum conexione pressis corporibus, sibi invicem pia quam saepe defigunt oscula. Collum utriusque partim pro amore partimque pro patris morte fusae madefecere lacrimae; quibus vix extinctis, mutuo refocillantur affamine. Ubi dum quisque fortunam fratris inquireret, propriam quoque patefaceret, Cnuto, qui natu maior fuerat, sic Haroldum fratrem alloquitur: Adveni, frater, partim causa tui amoris, partim vero ut declinarem inprovisam temeritatem barbarici furoris, non tamen metuens bellorum quae meae repetam gloriae, sed ut tuo consultu edoctus presidioque suffultus redeum certus victoriae. Est autem primum quod mihi facies, si non gloriae meae invides, ut dividas mecum regnum Danorum, meam scilicet hereditatem quam solus tenes, deinde regnum Anglorum si communi opera poterimus nostrae hereditati adicere: unum horum, quodcumque elegeris, feliciter teneto, et ego aliud similiter tenebo. Huius rei gratia tecum hiemabo, ut tempus tuo sufficiat consilio, et ut expedit reparentur naves et exercitus, ne deficiant necessaria, dum pugnae ingruerit tempus. Thurkil noster nos relinquendo, ut patrem,in terra resedit, et magnam partem navium nostrarum retinuit, et ut reor nobis adversarius erit, sed tamen non prevalebit.

Haroldus rex auditus quod noluit, his fratrem verbis excepit: Gaudeo, frater, de tuo adventu, habeoque gratias tibi quod me visitasti, sed est grave auditu quod loqueris de divisione regni. Hereditatem quam mihi pater te laudante tradidit, guberno, tu vero hac maiorem si amisisti doleo, teque iuvare paratus, regnum meum partiri non sustinebo.

Hoc Cnuto audiens fratremque recte loquutum tacite perpendens: Hoc tempore de hoc sileamus, inquit, Deus enim rectius fortasse hoc solus ordinabit. Talibus aliisque diversis sermonibus colloquentes conviviisque regalibus convivantes, aliquanto tempore simul manserunt, et naves meliorantes exercitum restauraverunt. Pariter vero Sclavoniam adierunt, et matrem suam, quae illuc morabatur, reduxerunt.

[3] Translatio corporis Sueini in Danomarchiam. Interea quaedam matronarum Anglicarum navim sibi fecit parari, et assumpto corpore Sueini regis sua in patria sepulti, illoque aromatibus condito palliisque velato, mare adiit, et prospero cursu appulsa ad portus Danorum pervenit. Mittens ergo utrisque fratribus nuntium, mandat corpus adesse paternum, ut hoc maturent suscipere, tumuloque quod sibi paraverat locare. Illi hilares adsunt, honorifice corpus suscipiunt, honorificentiusque illud in monasterio in honore sanctae Trinitatis ab eodem rege constructo, in sepulchro quod sibi paraverat, recondunt.

Quo perfecto iamque appropiante sole aestivo, accelerat Cnuto redintegrato exercitu redire suasque iniurias vindicare. At illi circa litora deambulanti subito apparescunt carbasa non multa in medio mari. Nam Thurkil memor quod Sueino fecerat, et quod tunc in terra absque licentia domini sui Cnutonis inconsulte remanserat, cum novem navibus earumque exercitu dominum suum requisivit, ut ei patefaceret, quia non contra eius salutem se recedente remanserit. Qui veniens, non presumpsit litora iniussus subire, sed eiectis anchoris premissisque nunciis, poscit se portus subintrare licere. Quod ubi concessum est, ascendit misericordiamque domini sui quesivit, et illi multo labore conciliatus, dat fidei sacramentum, se illi deinceps fideliter serviturum. Cum quo mense plus integro moratur, et ut ad Anglos redeat hortatur, dicens eum leviter illos posse superare, quorum fines longe lateque notificarentur utrisque. Presertim, aiebat, se triginta naves in Anglorum patria cum exercitu fidissimo reliquisse, qui venientes sussciperent honorifice, ducerentque per fines totius patriae.

[4] Tunc rex valedicens matri et fratri, curvi litoris repetiit confinia, qua iam adunaverat ducentarum navium spetiosa spectacula. Nam hic erat tanta armorum copia, ut una earum navium, si omnibus reliquis defecissent, sufficeret habundantissime tela. Erant autem ibi scutorum tanta genera, ut crederes adesse omnium populorum agmina. Tantus quoque decor inerat pupibus, ut intuentium hebetatis luminibus, Hammeae magis quam igneae viderentur a longe aspicientibus. Si quando enim sol illis iubar inmiscuit radiorum, hinc resplenduit fulgur armorum, illinc vero flamma dependentium clipeorum. Ardebat aurum in rostris, fulgebat quoque argentum in variis navium figuris. Tantus siquidem classis erat apparatus, ut si quam gentem eius vellet expugnare dominus, naves tantum adversarios terrerent, priusquam earum bellatores pugnam ullam capescerent. Nam quis contrariorum leones auri fulgore terribiles, quis metallinos homines aureo fronte minaces, quis dracones obrizo ardentes, quis tauros radiantibus auro cornibus necem intentantes in puppibus aspiceret, et nullo metu regem tantae copiae formidaret? Praeterea in tanta expeditione nullus inveniebatur servus, nullus ex servo libertus, nullus ignobilis, nullus senili aetate debilis; omnes enim erant nobiles, omnes plenae aetatis robore valentes, omnes cuivis pugnae satis habiles, omnes tantae velocitatis, ut despectui eis essent equitantium pernicitates.

[5] Talis itaque milicies fastuosis scansis ratibus, intrat pelagus solutis a litore anchoris et funibus, talique verrit impetu fluctus, ut alatis puppibus hanc super volare undas putares vix tanto mari rudentibus. Regalis autem navis reliquis erat honor et intentio, quia nulla aliis inerat optio, nisi tantum ut regis sui fasces ampliarent toto studio. Exspectabili itaque ordine flatu secundo Sanduich, qui est omnium Anglorum portuum famosissimus, sunt appulsi, eiectisque anchoris, batulis exploratores se dedunt litori, et citissime finitima tellure explorata, ad nota recurrunt navigia, regique edicunt, adesse resistentium parata milia. Patrienses enim regi Danisque ferventissime rebellare ardentes, quas sibi ad luctam sufficere credebant adunaverant phalanges, conglobatique et in unum conspirati advolitabant, dextris nobilium morituri.

[6] Tunc Turkil tempus intuens instare, quo fidelitatem suam domino suo valebat patefacere: Ego inquit hoc certamen domino meo accurabo cum meis evincere, nec regem meum ad bellandum, utpote iuvenem ferventissimum, huic misceri patiar pugnae? Nam si victor fuero, regi ipsi triumphabo; si autem cecidero sive tergum dedero, non Anglis glorias erit adeo, quia rex supererit, qui et proelium restaurabit et fortasse victor meas iniurias vindicabit. Hoc dictum cum sanae mentis esse videretur omnibus, annuente rege ascendit cum suis e navibus, dirigens aciem contra Anglorum inpetum, qui tunc in loco Scorastan dicto fuerat congregatus. Quadraginta denique navium et eo amplius Danorum exercitus ascenderat, sed adhuc hic numerus medietati hostium minime par fuerat. At dux eorum, magis fisus virtute quam multitudine, omnes rumpens morulas classica insonuit, gradiens in prima fronte, et mente semper Dei auxilium exorans, queque obvia metebat mucronis acie. Angli vero in primis fortiores, dira cede Danos obtruncarunt, in tantum ut paene victoriam adepti adversarios fugere cogerent, si non ducis alloquio retenti memoresque virtutis fugam erubescerent. Namque memorabat ille abesse diffugium, in terra scilicet hostes, et a litore longe remotas pupes, ideoque si non vincerent, quod pariter occumbere deberent. Unde illi animosiores effecti, in praelio ilico manifestant, quam periculosa sit desperatio. Enimvero de refugio fugae desperati, tanta in hostes debachati sunt insania, ut non tantum mortuorum aspiceres corpora cadentia, verum etiam vivorum ictus declinantia. Tandem ergo potiti optata victoria, suorum quae reperire poterant tumulabant membra. Ab adversariis quoque diripientes spolia revertuntur, et adiacentem regionem invadendam accinguntur.

[7] Hoc primum decus Turchil armis Cnutonis auxit, et magnam partem patriae pro hoc postmodum promeruit. At tunc ad dominum regressus, ei et sotiis suos indicat eventus, facitque eos spoliis quae attulit ardentiores ad pugnam, manubiis letus et palmae successibus. Quo exemplo Eric quidam, dux et princeps provintiae quae Nordwega dicitur, incitatus – nam et his Cnutonis regis intererat officialibus, iam diu illi subditus, vir armis strenuus, omni honorificentia dignus, – accepta licentia cum suis est egressus, et partem terrae aggressus spolia diripuit, vicos invadendo destruxit, occurrentes sibi hostes domuit, et multos ex eis captivavit, tandemque victoriosus ad socios cum spoliis redit. Quo reverso, rex parcens patriae prohibuit ultra eam predari; sed iussit civitatem Londoniam, metropolim terrae, obsidione teneri, quia in ea confugerant optimates et pars exercitus, et maximum, ut est populosissima, vulgus. Et quia hoc pedites equitesque nequibant explere, undique enim mari quodammodo non pari vallatur flumine, turritis pupibus eam coangustare fecit, et firmissima vallatione tenuit.

Deus itaque, qui omnes homines vult magis salvare quam perdere, intuens has gentes tanto periculo laborare, eum principem qui interius civitati presidebat educens e corpore, iunxit quieti sempiternae, ut eo defuncto liber Cnutoni ingressus pateret, et utrique populo confecta pace paulisper respirare copia esset. Quod et factum est. Nam cives suo honorifice sepulto principe initoque salubri consilio, elegerunt internuntios mittere et regi placita mandare, videlicet ut dexteram illis daret et civitatem pacifice susciperet. Hoc ut Cnutoni satis videretur probabile facto, foedus firmatum est, ingressui eius die constituto. At pars interioris exercitus sprevere statutum civium; latenterque nocte illa cuius sequenti die ingressus est rex, cum filio defuncti principis egressi sunt civitatem, ut experirentur rursus collecta innumerabili manu, si forte a finibus suis valerent arcere ingressum regem. Nec quieverunt, quousque omnes paene Anglos sibi magis adhuc adclines quam Cnutoni conglobarent. Cnuto autem civitatem intravit, et in solio regni resedit. Sed tamen Londonienses non sibi adhuc esse fideles credidit; unde et navium stipendia illa aestate restaurare fecit, ne si forte exercitus adversariorum civitatem oppugnaret, ipse ab interioribus hostibus exterioribus traditus interiret. Quod cavens, rursus ad tempus ut prudens cessit, et ascentis ratibus ac civitate relicta, insulam Scepei dictam cum suis petiit, ibique hiemans pacifice eventum rei expectavit.

[8] Aedmund itaque – sic enim iuvenis qui exercitum colligerat dictus est – recedente Cnutone, cum populo non mediocri sed innumerabili veniens, civitatem pompatice ingreditur, et mox eum universi sequuntur, obtemperant et favent, et virum fortem fieri suadent, dicentes quod eum magis quam Danorum principem eligerent. Erat quoque eius partis comes primus Edricus, consiliis pollens sed tamen dolositate versipellis, quem sibi ad aurem posuerat Aedmund in omnibus negotiis. Fertur autem ipse iuvenis illo tempore domino Cnutoni recedenti singularem pugnam obtulisse; sed rex sapiens dicitur sic respondisse: Ego tempus luctae praestolabor congruae, dum non casum suspectus, certus fuero victoriae; tu vero, qui aves duellum in hieme, cave ne deficias etiam aptiori tempore. Sic rex ut dictum est Scepei, quod est dictum latine insula ovium, ut poterat hiemavit. Aedmund autem in Londonia, dimisso exercitu, ultimam hiemem duxit.

[9] Recedente vero brumali tempore, tota quadragesima rursus militiam adunavit, et mox post pascales dies regem et Danos a finibus Anglorum deturbare paravit, et veniens cum innumerabili multitudine, eos subito cogitavit invadere. At sermo non latuit Danos, qui puppibus postpositis petunt arida, aptantes se excipere quaeque obvia. Erat namque eis vexillum miri portenti, quod licet credam posse esse incredibile lectori, tamen, quia verum est, verae inseram lectioni. Enimvero dum esset simplissimo candidissimoque intextum serico, nulliusque figurae in eo inserta esset imago, tempore belli semper in eo videbatur corvus ac siintextus, in victoria suorum quasi hians ore excutiensque alas, instabilisque pedibus; et suis devictis quietissimus totoque corpore demissus. Quod requirens Turchil, auctor primi prelii: Pugnemus inquit viriliter, sotii, nihil nobis erit periculi; hoc denique testatur instabilis corvus presagientis vexilli. Quo audito Dani audentiores effecti, ferratisque induviis indurati, occurrunt Anglis in Aesceneduno loco, quod nos Latini montem fraxinorum possumus interpretari. Ibique nondum congressione facta, Edric, quem primum comitum Aedmundi diximus, hec suis intulit affamina: Fugiamus, o sotii, vitamque subtrahamus morti imminenti, alioquin occumbemus ilico; Danorum enim duritiam nosco. Et velato vexillo quod dextra gestabat, dans tergum hostibus magnam partem militum bello fraudabat. Et ut quidam aiunt, hoc non causa egit timoris sed dolositatis, ut postea claruit; quia hoc eum clam Danis promisisse, nescio quo pro beneficio, assertio multorum dicit. Tunc Aedmund hoc intuitus et undique angustiatus: O Angli, inquit, aut hodie bellabitis, aut omnes una in deditionem ibitis. Pugnate ergo pro libertate et patria, viri cordati; hi quippe qui fugiunt, utpote formidolosi, si non abirent, essent impedimento exercitui. Et haec dicens in medios ingreditur hostes, circumquaque caedens Danos, nobiles hoc exemplo suos reddens ad bellandum proniores.

[10] Commissum est ergo prelium pedestre gravissimum, dum Dani, licet pauciores, nescii cedere magis eligerent internetionem quam fugae periculum. Resistunt itaque viriliter, et prelium hora diei nona ceptum ducunt in vesperam, se gladiis haud sponte opponentes, sed gladiorum aculeis voluntarius alios urgentes. Cadunt utriusque partis armati, plus tamen eius quae erat numero eminentiori. At ubi iam advesperante noctis adessent tempora, vincit amor victoriae tenebrarum incommoda, quia neque horrebant tenebras instante cura maiore, neque etiam nocti dignabantur cedere, in hostem tantum dum ardebant prevalere. Et nisi luna clarescens ipsum monstraret hostem, cederet quisque suum commilitonem, ut inimicum resistentem, nullusque utriusque partis superviveret nisi quem fuga salvasset. Interea ceperunt Angli fatigari paulatimque fugam meditari, dum intuentur Danos in hoc conspiratos, quatenus aut vincerent aut usque ad unum omnes una perirent. Videbantur enim eis tunc numerosiores et in tam diutina conflictatione fortiores. Fortiores namque eos estimabant vera suspitione, quia iam stimulis ferri commoniti casuque suorum turbati, magis videbantur sevire quam bellare. Unde Angli terga vertentes, hac et illac fugitant absque mora, semper ante adversarios cadentes, adduntque decus honori Cnutonis et victoriae, decorato Aedmundo fugiente principe. Qui licet devictus valentioribus cedens recederet, tamen adhuc non penitus desperans, tutis se commisit locis, ut demum fortiori multitudine collecta iterum experiretur, si quid forte sibi boni succedere posset. At Dani fugientes non longe sunt persecuti, quia incogniti locorum noctis obscuritate sunt retenti. Angli vero loci non inscii, cito a manibus hostium sunt elapsi, eos relinquentes ad spolia, seseque dantes ad inhonesta refugia.

[11] Tunc victores sua leti victoria, transacta iam nocte plus media, pernoctant quod supererat inter mortuorum cadavera. Non autem in nocte spolia dirimunt, sed interim suos requirunt, seseque adunantes ut securiores esse possent, simul omnes uno in loco persisterunt. Inlucescente vero iam mane, suorum agnoscunt multos in prelio cecidisse, quorum cadavera ut poterant tumulavere. Ab adversariorum quoque membris abradunt spolia, bestiis et avibus eorum relinquentes morticinia, et ad naves redeuntes Londoniamque repetentes, saniora sibi querunt consilia. Similiter et Angli suo cum principe sibi consulunt, et super hoc negotii Dei auxilium querunt, ut qui totiens armis sunt devicti, saltem aliquo consilio remanerent suffulti.

[12] Iam etiam Edric, qui antea a bello recessit profugus, ad dominum suum et ad socios rediit; et susceptus est, quia vir boni consilii fuit. Is surgens in medio agmine, omnes tali allocutus est sermone: Licet omnibus pene vobis sim invisus quia bello cessi, tamen si vestris sederet animis dictis parere mei consilii, victoriosiores effici meo consultu possetis, quam si totius terrae his viris resisteretis armis. Satis enim Danorum victorias expertus, frustra nos reniti omnino scio, et ob hoc me subtraxi a prelio, ut vobis postmodum prodessem consilio; non, ut vos estimatis, perculsus timore aliquo. Dum enim scirem necesse esse me fugere, quid satius fuit, aut vulneratum aut sanum recedere? Est proculdubio certa victoria, interdum ab fortiori hoste elabi fuga, cui nequit resisti per arma. Omnes enim qui adsumus proh dolor fugimus; sed ne hic casus vobis eveniat ulterius, dextras Danis demus, ut ipsos foederatos habentes fugam periculumque bellorum sic saltem declinemus. Attamen hoc aliter nequit fieri nisi divisione regni nostri. Et melius esse iudico, ut medietatem regni rex noster cum pace habeat, quam totum pariter invitus amittat.

[13] Placuit sermo optimatibus, et licet invitus,hoc tamen annuit Aedmundus; electisque internuntiis, premittit ad naves Cnutonis, qui dextras Danis dent et accipiant ab eis. Quos ubi primum Dani venientes intuentur, exploratores eos esse suspicantur. Sed postquam propius eos vident accedere, accersitis eis quidnam quaesierint orsi sunt rogitare. Discentes vero ab eis pro conficienda pace eos venire, letantes eos sistunt conspectibus regis; erant enim obnixe optantes prospera pacis, iam lassi bellorum et continuatione navigationis. Tunc missi, rege pacifice salutato: Miserunt nos inquiunt ad te, o rex, princeps noster et procerum nostrorum multitudo, ut consentias eis de pace, et datis nobis dextris et obsidibus, a nobis itidem recipias cum regni medietate. Dominare in australi parte cum quiete, e regione autem sit noster Aedmundus in finibus meridianae plagae. Huius rei gratia ad te sumus legati; tu vero bene faciens placito consenti; alioquin licet simus semel et iterum a vobis bello deturbati, adhuc tamen maiori violentia roborabimur vobiscum bellaturi. Quibus rex non temre respondit, sed ipsis amotis consilium a suis quaesivit, et sic eis postmodum pacifice consensit. Audierat enim a suis, quod multi suorum defecissent, nec erat qui locum morientium suppleret, cum longe remoti a propria patria essent. Anglorum quoque quamquam perplurimi interficerentur, numerus eorum non adeo minuebatur, quia in propriis positi, semper qui morientis locum restauraret inveniebatur. Revocatis itaque internuntiis: Vestris inquit rex, o iuvenes, legationibus consentio, et uti dixistis media mihi libere erit regio; sed tamen vectigal etiam suae partis vester rex, quicumque ille fuerit, exercitui dabit meo. Hoc enim illi debeo, ideoque aliter pactum non laudo.

[14] Foedere itaque firmato, obsides dantur ab utraque parte, et sic exercitus solutus bellorum inportunitate, optata letus potitur pace. Verumtamen Deus memor suae antiquae doctrinae, scilicet omne regnum in se ipsum divisum diu permanere non posse, non longo post tempore Aedmundum eduxit e corpore, Anglorum misertus imperii, ne forte si uterque superviveret, neuter regnaret secure, et regnum diatim adnihilaretur renovata contentione. Defunctus autem regius iuvenis regio tumulatur sepulchro, defletus diu multumque a patriensi populo; cui Deus omne gaudium tribuat in celesti solio. Cuius rei gratia eum Deus iusserit obire, mox deinde patuit; quia universa regio ilico Cnutonem sibi regem elegit; et cui ante omni conamine restitit, tunc sponte sua se illi et omnia sua subdidit.

[15] Ergo miseratione divina monarchiam regni Cnuto vir strenuus suscepit, et nobiliter duces et comites suos disposuit, et fine tenus deinceps regnum Anglorum pacifice tenuit. Erat autem adhuc primaeva aetate florens, sed tamen indicibili prudentia pollens. Unde contigit, ut eos quos antea Aedmundo sine dolo fideliter militare audierat diligeret, et eos quos subdolos scierat atque tempore belli in utraque parte fraudulenta tergiversatione pendentes odio haberet, adeo ut multos principum quadam die occidere pro huiusmodi dolo iuberet. Inter quos Edricus qui a bello fugerat, cum praemia pro hoc ipso a rege postularet, acsi hoc pro eius victoria fecisset, rex subtristis: Qui dominum inquit tuum decepisti fraude, mihine poteris fidelis esse? Rependam tibi condigna praemia, sed ea ne deinceps tibi placeat fallatia. Et Erico duce suo vocato: Huic ait quod debemus persolvito; videlicet, ne nos decipiat, occidito. Ille vero nil moratus bipennem extulit, eique ictu valido caput amputavit, ut hoc exemplo discant milites regibus suis esse fideles, non infideles.

[16] Omnibus itaque rite dispositis, nil regi defuit absque nobilissima coniuge; quam ubique sibi iussit inquirere, ut inventam hanc legaliter adquireret, et adeptam imperii sui consortem faceret. Igitur per regna et per urbes discurritur, et regalis sponsa perquiritur; sed longe lateque quaesite, vix tandem digna repperitur. Inventa est vero haec imperialis sponsa in confinitate Galliae et praecipue in Normandensi regione, stirpe et opibus ditissima, sed tamen pulchritudinis et prudentiae delectamine omnium eius temporum mulierum prudentissima, utpote regina famosa. Propter huiuscemodi insignia multum appetebatur a rege, et pro hoc precipue quod erat oriunda ex victrici gente, que sibi partem Gallie vendicaverat invitis Francigenis et eorum principe. Quid multis immoror? Mittuntur proci ad dominam, mittuntur dona regalia, mittuntur et verba precatoria. Sed abnegat illa, se unquam Chnutonis sponsam fieri, nisi illi iusiurando affirmaret, quod nunquam alterius coniugis filium post se regnare faceret nisi eius, si forte ille Deus ex eo filium dedisset. Dicebatur enim ab alia quadam rex filios habuisse; unde illa suis prudenter providens, scivit ipsis sagaci animo profutura preordinare. Placuit ergo regi verbum virginis, et iusiurando facto virgini placuit voluntas regis; et sic Deo gratis domina Emma mulierum nobilissima fit coniunx regis fortissimi Cnutonis. Letatur Gallia, letatur etiam Anglorum patria, dum tantum decus transvehitur per aequora. Letatur, inquam, Gallia tantam tanto regi dignam se enixam; Anglorum vero letatur patria, talem se recepisse in oppida. O res millenis milies petita votis, vixque tandem effecta auspicante gratia Salvatoris. Hoc erat quod utrobique vehementer iam dudum desideraverat exercitus, scilicet ut tanta tanto, digna etiam digno,maritali convinculata iugo, bellicos sedaret motus. Quid enim maius ac desiderabilius esse posset in votis, quam dampnosos ingratosque labores belli placida finiri tranquillitate pacis, cum pares paribus vi corporis virtuteque animi concurrerent, cumque nunc hi nunc vero illi alternante casu belli non sine magno detrimento sui vincerent?

[17] Verum ubi divina dispensatione multisque alterutrum diu habitis internuntiis maritali se tandem copula placuit confederari, difficile creditu est, quanta repente in utrisque alteri de altero exorta sit magnitudo gaudii. Gaudebat enim rex, nobilissimis insperato se usum thalamis; haec autem hinc praestantissima virtute coniugis; hinc etiam spe gratulabunda accendebatur futurae prolis. Ineffabiliter quoque uterque gaudebat exercitus, opes suas communibus sperans augendas viribus, ut rei postmodum probavit exitus. Quam plures enim populi domiti bello, gentesque complures longe distantes vita, moribus etiam et lingua, aeternaliter regi regiaeque posteritati annua compulsi sunt solvere vectigalia. Sed quid mirum, si tantus talisque rex repugnantes sibi dimicando devinceret? Cum quam plurimos partim liberali largitione partim patrocinandi gratia imperio suo ultroneos submitteret? Profecto non mirum. Quoniam illic divina aspirat gratia, ubi iustitiae probitatisque aeque libratur trutina.

[18] Sed quid multis immoror? Gaudium magnum in coniugatione tantorum dixi fuisse; multo autem amplius dico, suscepta masculae prolis oportunitat. Non multo post siquidem, Salvatoris annuente gratia, filium peperit nobilissima regina. Cuius cum uterque parens intima atque ut ita dicam singulari gauderet dilectione, alios vero liberales filios educandos direxerunt Normanniae, istum hunc retinentes sibi, utpote futurum heredem regni. Itaque dilectissimum pignus, uti mos est catholicis, sacro abluerunt fonte baptismatis, imponuntque ei vocabulum quodammodo optinens indicium futurae virtutis. Vocatur siquidem Hardocnuto, nomen patris referens cum additamento. Cuius si ethimologia theutonice perquiratur, profecto quis quantusve fuerit dinoscitur. Harde quidem velox vel fortis, quod utrumque, multoque maius his, in eo uno cognosci potuit, quippe qui omnes sui temporis viros omnium virtutum praestantia anteivit. Omnes igitur eius virtutes enumerare nequeo; quapropter ne longius a proposito exorbitem, supra repetam historieque sequar ordinem.

[19] Adulto denique puero de quo sermo agitur, pater adhuc in omni felicitate degens, omne regnum suae dicioni subiectum sacramento devinxit, eumque postmodum ad optinendam monarchiam regni Danorum cum delectis militibus misit. Cum autem rex Cnuto solum inprimis Danorum optineret regimen, quinque regnorum, scilicet Danomarchiae, Angliae, Britanniae, Scothiae, Nordwegae vendicato dominio, imperator extitit. Amicus vero et familiaris factus est viris ecclesiasticis, adeo ut episcopis videretur coepiscopus pro exhibitione totius religionis, monachis quoque non secularis, sed coenobialis pro continentia humillimae devotionis. Defensabat sedulo pupillos et viduas, sustentabat orphanos et advenas, leges oppressit iniquas earumque sequaces, iustitiam et equitatem extulit et coluit, ecclesias extruit et honoravit, sacerdotes et clerum dignitatibus ampliavit, pacem et unanimitatem omnibus suis indixit, ut de eo illud Maronicum dici posset, nisi extra catholicam fidem hoc fuisset:


Nocte pluit tota, redeunt spectacula mane;

Divisum imperium cum Iove Cesar habes.


[20] Deo omnismodis placita studuit, ideoque quicquid boni agendum esse didicerat; non negligentiae sed operationi committebat. Quae enim ecclesia adhuc eius non letatur donis? Sed ut sileam quae in suo regno positis egerit, huius animam cotidie benedicit Italia, bonis perfrui deposcit Gallia, et magis omnibus hunc in coelo cum Christo gaudere orat Flandria. Has enim provintias transiens, Romam petiit; et ut multis liquet, tanta hoc in itinere misericordiarum opera exhibuit, ut si quis haec describere omnia voluerit, licet innumerabilia ex his fecerit volumina, tandem deficiens fatebitur, se vix etiam cucurrisse per minima. Nam quid singulis in locis fecerit sileo; verumtamen ut credibiliora fiant quae assero, quid in una urbe Sancti Audomari fecerit dicam pro exemplo, quod etiam oculis meis me vidisse recordor.

Ingressus monasteria et susceptus cum magna honorificencia, humiliter incedebat, et mira cum reverentia, in terram defixus lumina, et ubertim fundens lacrimarum ut ita dicam flumina, tota intentione sanctorum expetiit suffragia. At ubi ad hoc perventum est, ut oblationibus regiis sacra vellet cumulare altaria: o quotiens primum pavimento lacrimosa infixit oscula, quotiens illud pectus venerabile propria puniebant verbera, qualia dabat suspiria, quotiens precabatur ut sibi non indignaretur superna clementia! Tandem a suis ei innuenti sua porrigebatur oblatio, non mediocris, nec quae aliquo clauderetur in marsupio, sed ingens allata est palleati extento in gremio, quam ipse rex suis manibus altari imposuit, largitor hilaris monitu apostolico. Altari autem cur dico, cum vidisse me meminerim, eum omnes angulos monasteriorum circuisse, nullumque altare licet exiguum preterisse, cui non munera daret et dulcia oscula infigeret? Deinde adsunt pauperes, munerantur etiam ipsi protinus singulatim omnes. Haec et alia his mirificentiora a domno Cnutone gesta vidi ego, vester vernula, sancte Audomare, sancta Bertine, cum fierent vestris in coenobiis; pro quibus bonis tantum regem impetrate vivere in caelestibus habitaculis, ut vestri famuli canonici et monachi sunt orantes orationibus cotidianis.

[21] Discant igitur reges et principes huius domini imitari acciones, qui ut valeret scandere sublimia, sese humiliavit in infima; et ut posset adipisci caelestia, hilariter largitus est terrestria. Non enim fuerat oblitus propriae conditionis modum, quod moriturus erat in mundo et relicturus quaeque possunt concupisci in seculo; et ob hoc divicias quas secum nequivit moriens auferre, vivens Deo et sanctis eius locis partitus est honorifice: ne forte si avariciae studeret, omnibus invisus viveret, nullusque esset qui eius animae aliquid boni oraret, et alius ei succederet, qui in eius regno largus viveret et de eius parcitate indignaretur. Verum hoc ne fieret satis cavit, et suis posteris bonum exemplum largitatis totiusque bonitatis reliquit; quod et ipsi adhuc Deo gratias, servant, optime pollentes in regni moderamine et in virtutum decore.

[22] Tantus itaque rex postquam Roma est reversus, et in proprio regno aliquantisper demoratus, omnibus bene dispositis transiit ad Dominum, coronandus in parte dextera ab ipso Domino auctore omnium. Turbabantur itaque eius obitu omnes qui audierant, maximeque qui eius solio deservierant, quorum maxima pars cuperet ei commori, si hoc non displiceret divinae dispositioni.

[23] Lugebat domina Emma eius regina cum patriensibus, ululabant pauperes cum potentibus, flebant episcopi et clerici cum monachis et sanctimonialibus; sed quantum lugebatur in mundo, tantum laetatur in caeli palatio. Isti flebant hoc quod perdiderant, illi gratulentur de eius anima quam suscipiant. Isti sepelierunt corpus exanime, illi spiritum deducant in sublime, letandum in aeterna requie. Pro eius transitu soli flebant terreni, sed pro eius spiritu interveniant cum terrenis etiam cives caelici. Ut eius gloria crescat cotidie, oremus Deum intente; et quia hoc promeruit sua bonitate, cotidie clamemus: Anima Cnutonis requiescat in pace. Amen.

ОГЛАВЛЕНИЕ



Hosted by uCoz