ALCUINI VITA SANCTI WILLIBRORDI

1. Fuit in Brittania insula, provintia Northarhumbrana, quidam paterfamilias genere Saxo et nomine Wilgils, rele giosam in Christo cum coniuge et omni domu sua, sicut post signis patefactum est, vitam agens. Nam relicto habitu sae culari monachicam elegit conversationem, ac non multo post, crescente in eo fervore vitae spiritalis, arciori animi studio solitaria se ipsum mancipavit districtione, in promontoriis quae mari Oceano et Humbri flumine cinguntur. Ibi etiam multo tempore in quodam parvo oratorio, sancti Andreae apostoli Christi nomine dicato, in ieiuniis et orationibus et vigiliis Deo serviens, ita ut etiam miraculorum signis claruit, et nomen eius celebre factum est. Nee confluentes cessabat ad se tur bas suavissima verbi Dei aminonitione cohortari. Sed et illius gentis regi et optimatibus honorabilis effectus est, in tantum ut ei aliquas terrarum possessiunculas illis promontoriis adia centes, ad aedificandam Deo ecclesiam dono perpetuo contu lerint; in qua pius pater modicam quidem, sed honestam, Deo servientium adunavit congregationem, in qua et post multipli ces sancti laboris agones a Deo coronatus corpore requiescit, et posteri eius usque hodie ex sanctitatis cius traditione pos sident. Quorum ego mentis et ordine extremus, eandem cel lulam per successiones legitimas suscepi gubernandam, qui hanc historiam sanctissimi patris et summi doctoris Willibrordi te iubente, beatissime pontifex Beornrade, conscripsi: qui tanto patri et summi sacerdotii dignitate, et generis posteritate, et sanctorum locorum observatione, quae ab eo in Dei honorem constructa esse noscuntur, secundum datam tibi a Deo gratiam heres dignissimus exstitisti.

2. Et ut eiusdem sancti patris Willibrordi altius nativi tatis originem, et mox in utero matris divinae electionis repe tam praesagia, revertar unde egressus sum. Nam sicut sanctis simus praecursor domini nostri lesu Christi beatus Iohannes baptista, ex utero matris sanctificatus, relegiosis parentibus ut euangelica narrat historia, Christum ceu solem praecedens luci fer, multis in salutem profuturus natus est, ita et sanctus Willibrordus in plurimorum genitus salutem, relegiosis paren­ tibus natus esse dinoscitur. Nam vir venerabilis Wilgils, de quo nobis paulo ante sermo fuit, ad hoc tanturn Deo prae destinante matrimonio iunctus est, ut talis ad profectum mul torum populorum ex eo ederetur prolis. Igitur uxor eius, mater scilicet beati Willibrordi patris, intempesta noctis quiete, caeleste in somnis vidit oroma. Visum est ei, quasi novam in caelo videret lunam, crescente ilia usque dum plena vide batur esse. Quam diligentius intuens, repentino cursu lapsa ruit in os eius. Qua devorata, eius intima splendore perfusa sunt. Evigilans vero, timore perterrita cuidam hoc relegioso presbitero retulit somnium; illoque interrogante, si ea nocte, qua ei visio facta est, suo more solito iungeretur viro, accepta que ab ea eius rei eonfessione, ita respondit: Luna enim quam ex modico vidisti in magnam crevisse, Jilius est quern in ea nocte concepisti: qid luce veritatis caliginosos tenebrarum errores discutit, et quocumque perrexerit, comitante superni luminis splendore, plenum suae perfectionis ostendif globum, coruscanteque rumoris eius candore et morum pulchritudine, mult orum in se adlicit aspectum. Cuius ergo somnii interpreta tionem rerum veritas subsecuta est.

3. Factum est post circulum dierum, peperit imilier filium, sacroque baptismatis fonte regenerate, imposuit ei pater no men Willibrordus, et statim ablactatum infantulum, tradidit eum pater Hrypensis ecclesiae fratribus, relegiosis studiis et sacris litteris erudiendum; ut tragilior aetas validioribus inva lesceret disciplinis, ubi nibil videret nisi honesta, nihil audiret nisi sancta. Quern divina mox gratia ab ineunte pueritia, et sensu proficere et inoribus pollere, quantum ad tales congruit annos, concessit; ita ut nostris temporibus novum Samuhel nasci putares, de quo dictum est: Puer autem Samuhel prof iciebat atque crescebat, et placebat tam Deo quam hominibus. Ibique in praedicto monasterio multis profuturus puer, clerica tus accepit tonsuram, et pia professione monachum se fecit esse, et inter ceteros eiusdem sanctissimi monasterii adolescen tes enutritus est; sed nulli alacritate minor, nulli humilitatis ofticio secundus, nulli lectionis studio inferior: sed sic cotidie bonae indolis puer proficiebat, ut teneros pueritiae annos mo rum gravitate transcenderet; factusque est grandevus sensu, qui corpusculo fuit modicus et fragilis.

4. Igitur in sacris eruditionibus et in omni sobrietate mo rumque honestate, beatissimo usque ad vicesimum aetatis suae annum adolescente proficiente, artioris vitae ardore succensus, et peregrinationis amore instigatus. Et quia in Hibernia sco lasticam eruditionem viguisse audivit, etiam et quorundani sanctorum virorum fama narrante conversatione incitatus, et praecipue beatissimi patris et episcopi Ecgberti, qui cogno mento Sanctus vocabatur, nee non et Wiebereti venerabilis viri et sacerdotis Dei, quorum uterque ob caelestis patriae amorem domo, patria cognationeque relicta, Hiberniam secessit, ibi que dulcissimos supernae contemplationis fructus, saeculo nu due, Deo plenus, solitaria cotidie hauriebat conversatione. Horum beatus adolescens emulari cupiens relegionem, cum co niventia sui abbatis et fratrum in Hiberniam veloci cursu con tendit, praedictorumque patrum se familiaritate coniungens, quatenus ceu prudentissima apis, ex eorum propinquitate melli fluos pietatis carperet flores, et in sui pectoris alveario dul cissimos virtutum favos construeret. Ibique duodecim annis inter eximios simul piae relegioms et sacrac lectionis magistros, futurus multorum populorum praedicator erudiebatur, donee occurreret in virum perfectum et in aetatem plenitudinis Christi.

5. Tricesimo itaque et tertio aetatis suae anno maior egre gio viro fidei flamma crescebat in pectore, ita ut parum ei videbatur sibi soli tantummodo in relegionis sanctitate sudasse, si non et aliis quoque in praedicationis veritate prodesset. Au divit in borealibus inundi partibus messem quidcm multaui esse, sed operarios paucos. Sed ut soinnii Deo dispeusante inpleretur veritas, quod mater olim de eo se vidisse testatur, suae conscius voluntatis, licet adhuc divinae dispensationis ignarus, illas in partes navigare cogitavit, et clarissima euangelicae praedicationis luce torpentes longa infidelitate populos, si Dei esset voluntas, inlustrare. Adsumptisque secum un decim fratribus, eo fidei fervore armatis quo et ipse, navim conscendit; quorum aliqui postea ob praedicationis euangelicae instantiam martyrio coronati sunt, aliqui vero episcopatus ordinem accipientes, post sanctae praedicationis labores in pace quieverunt.

Igitur viro Dei cum sociis sicut praediximus naviganti, donee prospero cursu ostia Hreni fluminis vela deposuit; ibi que optata telluris statione refocilati sunt, et mox ad castel lum Traiectum, quod in ipsa eiusdem fluminis ripa situm est, pervenerunt; in quo etiam post aliquod tempus, Deo donante et verbo fidei crescente, idem sanctus Willibrordus sedem epi scopatus sui habuit. Sed quia eadem gens Fresonum, in quo idem aedificatum est castellum, cum rege suo Rabbodo paganis adhuc ritibus sorduit, visum est viro Dei Franciam conten dere, ac ducem illorum adire Pippinum, virum strenuum, trium phis clarum et moribus probum. Qui eum cum omni honore suscipiens, sed nolens tanto doctore se vel suam privare gen tem, loca ei oportuna intra terminos regni sui praevidens, quo potuisset idolatriae spinas exstirpare, et purissima verbi Dei semina per munda novalia habundantius spargere, ut impleret propheticum illud praeceptum: Novate vobis novalia et nolite serere super spinas.

6. Cumque studiosissime vir Dei per loca singula discur rendo, optatum euangelizandi opus exercuisset, et semina vitae, supernae gratiae rore inrigante, longe lateque in agris multorum cordium ad eius praedicationem uberrime pululas sent, congaudens praedictus Francorum dux eius sanctissima devotione et verbi Dei clarissima multiplicatione, maioris pro fectus occasione prudenti cogitabat consilio, eum Romam mittere, ut a domno apostolico Sergio, viro sanctissimo tune temporis, in summi sacerdotii honorem ordinaretur; quatenus apostolica benedictione et iussione accepta, maiori ab eo mis sus fiducia roboratus, in opus euangelii reverteretur iuxta apo stolicum illud: Quomodo praedicabunt nisi mittantur? Quod cum viro Dei persuadere temptaret, rennuit primum, nec se tantae auctoritatis honore dignum esse referebat; enumeratis que apostolicae sanctionis praeceptis, longe se inferiorem huic virtutum catalogo asserebat, quern egregius mundi praedicator, filium suum Timotheum erudiens, oportere episcopum habere censuit. Dux vero contra relegiose suasit, quod vir Dei vere cunde negavit. Tandem omnium unanimitate victus, et quod maius est, Dei dispensatione coactus consentit, magis volens plurimorum humiliter oboedire consilio, quam suam pertinaciter defendere voluntatem. Et sic cum honorifica legatione, et mu neribus apostolicae auctoritatis condignis, Romam directus est.

7. Sed die quarta priusquam illo veniret, beatissimus apostolicus angelica in somnis responsione ammonitus est, ut ilium cum summo honore suscepisset, et quod multarum esset animarum inluminator futurus a Deoque electus, et ad hoc ve nisset, ut summi ab eo sacerdotii honorem suscepisset, nihil que ei negandum esse quicquid petisset. Qua factus apostolicus ammonitione certus, cum magno gaudio et summo eum suscepit honore; et ut in eo fidei agnovit fervorem, relegionis devotio nem, sapieutiae plenitudinem, die conpetenti populo advenienti, advocatis venerabilibus ad societatem ministerii sacerdotibus, puplice in ecclesia beatissimi Petri principis apostolorum, cum magna dignitate more apostolico eum ordinavit archiepiscopum, ac ordinato nomen imposuit Clemens, vestimentisque suis sacerdotalibus induit eum et sancto, quasi superhumerali Aaron, pallio dignitatis et indumenti confirmavit gloria, et quodque voluit vel petivit, aut in patrociniis sanctorum aut in rebus ecclesiasticis, cum tota mentis alacritate tradidit illi, firmatum que benedictione, donis ditatum, cum salutaribus praeceptis iterum eum in opus euangelii remisit.

8. Accepta etiam apostolicae auctoritatis benedictione, cum maiore fidutia devotus verbi Dei praedicator ad prae fatuin Francorum ducem regressus et. Qui eum cum summa honoris magnificentia receptum, cum suae potestatis iussione in opus euangelii direxit; maxime tamen in borealibus regni sui partibus, quo eatenus ob raritatem doctorum vel duritiam habitatorum, fidei flamma minus relucebat. Eo vir Dei instan tius illis in regionibus seinina vitae sparserat, quo plus neces sarium antiquam ignorantiae famem depellere perspexerat. Qualem divina gratia adiuvante illis in locis fructum fecisset, testes sunt usque hodie populi per civitates, vicos et castella, quos ad veritatis agnitionem et ad unius omnipotentis Dei cul tum pia ammonitione perduxerat. Testes quoque ecclesiae, quas per loca singrula construxerat: testes et Deo famulantium con gregationes, quas aliquibus adunavit in locis.

9. Teniptavit quoque idem vir Dei ultra Francorura regni fines caelestis doctrinae fluniina derivare. Nam tune teinpo ris regem Fresonum Rabbodum cum sua gente paganum non timuit adire, et quocumquc perrexerat, verbum Dei cum omui fiducia loquebatur. Sed praefatus Fresonum rex virum Dei humilitatis gratia benigne suscipiens, nullis tamen vitae fomen tis saxeum ems cor emollire potuit. Et durn apud eum vir Dei fructificare non posse agnovit, ad ferocissimos Danorum populos iter euangelizandi convertit. Ibi tamen ut fertur, regna bat Ongendus, homo omni fera crudelior et omni lapide du rior; qui tamen iubente Deo veritatis praeconem honorifice tractabat. Qui dum obduratam moribus et idolatriae deditam, et nullam melioris vitac spem habentem offendit, acceptis tune triginta ciusdem patriae pueris, ad electos a Deo populos regni Francorum revertere festinavit. Sed in eo ipso itinere cathe cixatos eosdem pueros vitae fonte abluit, ne aliquod propter pericula longissimi navigii vel ex insidiis ferocissimorum terrae illius habitatorurn, dainmmi pateretur in illis, volens antiqui liostis praevenire astutias, et Domini sacramentis animas munire adquisitas.

10. Et dum pins verbi Dei praedicator iter agebat, per venit in confinio Fresonum et Danorum ad quandam insulam, quae a quodam deo suo Fosite ab accolis terrae Fositesland appellabatur, quia in ea eiusdem dei fana fuere constructa. Qui locus a paganis in tanta veneratione habebatur, ut nihil in ca vel animalium ibi pascentium vel aliarum quarumlibet rerum quisquam gentilium tangere audebat, nee etiam a fonte, qui ibi ebulliebat, aquam haurire nisi taeens praesumebat. Quo cum vir Dei tempestate iactatus est, mansit ibidem aliquot dies, quousque sepositis tempestatibus oportunum navigandi tempus advenirct. Sed parvipendens stultam loci illius rele gionem, vel ferocissimum regis animum, qui violatores sacro ruin illius atrocissima morte damnare solebat, igitur tres homines in eo fonte cum invocatione sanctae Trinitatis baptizabat; sed et animalia in ea terra pascentia, in cibaria suis mactare prae cepit. Quod pagani intuentes, arbitrabantur eos vel in furo rem verti, vel etiam veloci morte perire. Quos cum nihil mail cernebant pati, stupore perterriti, regi tamen Rabbodo quod videbant factum retulerunt.

11. Qui nimio furore succensus in sacerdotem Dei vivi, suorum iniurias dcorum ulcisci cogitabat; et per tres dies sem per tribus vicibus sortes suo more mittebat, et numquam damnatorum sors, Deo vero defendente suos, super servum Dei vel aliquem ex suis cadere potuit; nisi unus tantum ex sociis sorte monsiratus et martyrio coronatus est. Vocabatur vero vir sanctus ad regem, et multum ab eo increpatus, quare sua sacra vio lasset et iniuriam deo suo fecisset. Cui praeco veritatis con stanti animo respondit: Non cat Deus quern colis, sed diabolus, qui te pessimo errore, o rex, deceptum habet, lit iinimam tuam aeternis tradat flummis. Non est enim Deus, nisi unus qui creavit caclum et terram, mare et omnia quae in eis sunt: quem qui vera Jide colit, vitam habebit sempiternam. Cuius ego ser ous hodic tibi testificor, ut ab antiqui erroris oanitate, quam colucrunt patres tui, tandem aliquando resipiscas, et credens in unum Deum omnipotentem dominum nostrum Iesum Christum, e t vitae fonte baptizatus, abluas omnia peccata tua, et proiecta onmi iniquitate et iniustitia, deinceps noons homo vivas in omni sobrietate, iustitia et sanctitate. Hoc faciens, cum Deo et sanctis eius gloriam possidebis sempiternam. Si vero me contemnis, mam salutis tibi ostendentem, scito certissime quod aeterna sup plicia et infernales flammas tu cum diabolo, cui obtemperas, sustinebis. Ad haec rex miratus respondit: Video te minas nostras non metuisse, et verba tua esse sicut et opera. Etsi noluisset veritatis praedicatori credere, tamen ad Pippinum du cem Francorum cum honore remisit eum.

12. Qui in eius laetatus adventu, rogavit eum destinato verbi Dei opere insistere, eradicatisque idolatriae spinis, ver bum Dei instanter per loca singula serere. Quod etiam pius praedicator baud segniter implere satagebat, circumiens omnes illius terrae regiones, per urbes, vicos et castella, ubi prius euangelizabat, exhortans omnes, quatenus bono animi proposito in verae fidei permanerent firmitate. Et dum per dies singu los numerus crescebat fidelium, et maior credentium turba ad verbi Dei agnitionem confluebat, caeperunt plurimi fidei fervore incitati, patrimonia sua viro Dei offere. Quibus ille acceptis, mox ecclesias in eis aedificare iusserat, statuitque per eas singulas presbiteros et verbi Dei sibi cooperatores, quatenus novus Dei populus haberet, quo se diebus festivis congregaret, vel salutares audiret ammonitiones, vel a quibus sacri baptismatis munera accepisset et christianae relegionis regulas edisceret. Et ita vir Dei magis magisque de die in diem divina donante gratia proficiebat.

13. Contigit autem Pippinum ducem Francorum diem obire, et filium eius Carolum regno patris potiri. Qui multas gen tes sceptris adiecit Francorum, inter quas etiam cum triumphi gloria Fresiam, devicto Rabbodo paterno superaddidit imperio. In qua tune gente sanctus Willibrordus i positus est praedica tor, sedisque episcopalis in Traiecto castello delegatus est. Qui maiori euangelizandi occasione accepta, nuper gladio ad quisitam gentem sacro baptismate abluere conatus est. Nee quicquam in ea vetusti erroris tenebras ignorantiae latuisse sinebat, sed totam euangelica luce sine ulla dilatione perfun debat, ita ut in eo populo subito propheticum illud impleretur testimonium : Et erit in loco libi dicetur eis: "Non populus meus vos" ; dicetur eis: "Filii Dei viventis."

14. Plurima quoque divina virtus per suum servum fecit miracula. Licet omni miraculorum operatione et signorum ostensione ministerium euangelicae praedicationis praeferendum sit, tamen quod gesta narrantur, ad gloriam donantis Dei non tacenda esse censeo, sed magis stilo alliganda, ne pereant posteris seculis, quae priscis temporibus acta esse noscuntur.

Quodam igitur tempore, dum venerabilis vir iter euangeli zandi more solito egisset, venit ad quandam villam Walichrum nomine, in qua antiqui erroris idolum remansit. Quod cum vir Dei zelo fervens confringeret praesente eiusdem idoli cu stode, qui nimio furore succensus quasi dei sui iniuriam vin dicaret, in impetu animi insanientis gladio caput sacerdotis Christi percussit; sed Deo defendente servum suum, nullam ex ictu ferientis lesuram sustinuit. Socii vero illius hoc viden tes, pessimam praesumptionem impii hominis morte vindicare concurrerunt. Sed a viro Dei pio animo de manibus illorum liberatus est reus ac dimissus; qui tamen eodem die demo niaco spiritu arreptus est, et die tertia infeliciter miseram vitam finivit. Et quia vir Dei iuxta praeceptum Domini suas iniu rias ulcisci noluit, citius tamen a Domino vindicata est, sicut ille de iniuriis quas in sanctos suos impii agere non metuunt: Mihi vindictam, ego retribuam, dicit Dominus.

15. Alio quoque tempore iter beato viro facienti ad quandam suae dicionis cellulam, quae ex nomine praeterfluentis aquae Suestra dicitur, sed propter conpendium propioris viae per segetes cuiusdam divitis angustam subintravit semi tarn. Quod earumdem custos segetum cernens, nimio inflatus furore virum Dei blasphemare caepit. Quern convicia viro Dei iriferentem socii, qui cum eo erant, vindicare volentes, quos miti animo Dei famulus conpescuit, nolens aliquem sua causa perire, qui salutem gestiebat omnium. Et dum insanientis animum nullo modo lenire potuit, dans locum irae eius, via qua venit reversus est. Sed die postera idem infelix, qui famulo Dei convicia facere non abhorruit, multis cernentibus in eodem loco repentina morte periit.

16. Dum vir Deo plenus propter euangelicae praedica tionis instantiam loca circumibat maritima, in quibus aquae dulcis penuriam patiebantur. Quod dum suos cernebat con militones propter ardorem sitis graviter sustinere, vocato uno ex illis, praecepit ei intra tentorium suum fossam aperire par vam, ubi secreto fixis genibus orabat Deum, qui populo suo in desertis aquam produxit de petra, servis suis eadem miseri cordia de harenosa aquam produceret terra. Qui mox exau ditus, et subito fons dulcissimi saporis fossam implebat. Quod sui cernentes, gratias agentes omnipotenti Deo, qui sanctum suum magnificavit et eum exaudire dignatus est; bibebantque usque ad sacietatem, secumque ad praedestinati itineris necessitatem, quantum sufficere videbatur, portare curabant.

17. Iterum sanctus Dei sacerdos in quodam loco iter agens, vidit mendicantes inopes duodecim, pariter postulantes sibi ali quid a praetereuntibus solatii. Quos ut fuit mitissimus, benigno aspexit animo, unique ex suis mandavit specialem suam flasco nem sumere, ac pauperibus miscere Christi. Ex qua omnes illi duodecim usque ad sacietatem bibebant, et mirum in mo dum, illis abeuntibus ex optimo vino fiasco, de qua tanti bibebant homines, inventa est plena ut ante. Hoc conperto benedicebant omnes dominum nostrum, dicentes: Vere impletum est in nobis, quod in euangelio Deus Christus dixit : " Date et dabitur vobis."

18. Venit quoque vir sanctus ad suum visitandi gratia monasterium, et post orationes ad Deum et salutationes fra ternas et ammonitiones pacificas, circumiens singula fratrum habitacula, si quid in illis emendandum fuisset, plus pastor explorare volens. Intravit quoque in cellarium, in quo modi cum vini in una repperit tunna, in qua suum benedictionis gratia cum oratione inmisit baculum, et exivit. Sed eadem nocte in eo ipso vasculo vinum crescere caepit, et supereffundi vasis margine. Hoc celerarius cernens, insperata habundantia obstupefactus, nee celare audebat, quod divina misericordia per servi sui benedictionem geri cognoscebat. Cras mane cucurrit, ante pedes sancti patris se prostemens, confitebatur quod videbat. Qui more solito Deo gratias agens, memorque iussionis dominicae discipulis suis praecipientis, ne cui trans figurationis gloriam ante diem resurrectionis suae dicerent, praecepit eidem celerario, ne cui miraculum, quod cernebat, ante diem obitus sui ediceret.

19. Sed et aliud huic simile per eius benedictionem Deus Christus operatus est miraculum. Pervenienti servo Dei cum sociis suis ad domum cuiusdam amici sui, paulisper cupiens in domo dilecti longi laborem itineris refectione adlevare, sed patremfamilias nihil vini habuisse comperit. Quattuor modi cas flascones, quas tantum in itineris solacium secum sui socii ferebant, iussit afferri, easque in eius nomine benedixit, qui in convivio nuptiali aquas convertit in vinum. Et mirum in modum post benedictionis gratiam quasi quadraginta viri ex illis parvis flasculis usque ad sacietatem bibebant, et cum magna gratiarum actione laetis sibi invicem animis dicebant: Vere dominus Iesus implevit quod in euangelio promisit: "Qui credit in me, opera quae ego facio, ipse facit et maiora ho rum faciet."

20. Perrexit idem sanctus praedicator quodam tempore more solito ob euangelizandi gratiam cum festinatione Fresiam, et propter laborem viae in pratis cuiusdam divitis paululum lassos refocilare equos volens. Quos dives ille in pratis suis pasci cernens, superbiae spiritu equos cedere caepit et pascuis abigere. Quern vir Dei placidissimis verbis alloquitur dicens: Desine nobis frater iniuriam facere; non enim propter lesionem tui, sed propter necessitatem nostri, ad horam in his pascuis quiescere voluimus. Instat in nobis opus Dei per agendum, cuius tu quoque mercedem Jtabere poteris, si nos, quantum ad te per tinet, benigno adiuvaveris animo; memor illius domini nostril I esu Christi dulcissimae promissionis: "Qui vos recipit, me re cipit; et qui me recipit, recipit eum qui me misit." Sed magis mente pacifica nobiscum quasi amicus te ipsum reficiens, aliquan tulum bibe, nobisque caepto itinere pergentibus, tu Deo bene dictus revertere in domum tuam. Ille igitur in malicia pertinax, nolens pacificis viri Dei adquiescere verbis, sed convicia in geminans, obprobria iaculans: Tu me hortaris bibere et pacem tecum inire: scito certissime qitod tecum bibere pro nihilo habeo. Rapiensque ex ore eius hoc verbum vir Dei: Si non velis mecum bibere, non bibe. Et statim paratis sociis perrexit viam suam. Ille quoque contumax domum suam festinabat adire, sed totus subito siti ardebat; cupiensque ardentem stomachum vino refrigerare, sed os quod viro Dei convicia ingessit, vini potionem recipere non valuit, et qui pacem cum servo Dei voluntarie noluit, poenam in se ipso necessarie sustinuit. Vocati sunt medici, qui sitim sedarent, qui facultatem egroto bibendi praestarent. Anhelabant viscera, sed non fuit qui gut tarn vini fervescenti pulmoni infundere valuisset. Sero tandem aliquando poenitentia ductus in se ipsum reversus est, agnosce bat sanctum Willibrordum esse quern offendebat, illiusque an helante spiritu optabat reditum. Qui sequeute anno eadem reversus via, praecognitoque adventu eius obvius ei homo egrotus venire festinabat, culpam confitens suam et quam pa tiebatur poenam aperiens, et pro amore Christi se solvere depraecatus. Quern vir Dei misericordia motus absolvit, de ditque illi cum benedictione de suo bibere calice. Qui mox absolutus bibebat, et sanus in suam reversus est domum.

21. Est in Treveris civitate monasterium puellarum, quod temporibus beati Willibrordi episcopi pestis acerrima invasit. Cuius acerbitate inultae ex ancillis Dei moriebantur, quae dam longo infirmitatis dolore iacentes in lectulo, ceterae vero nimio terrore turbatae, quasi praesentem mortem metuentes. Et quia prope est praedictae civitati sancti viri monasterium, quod appellate Aefternaco, in quo usque hodie sanctus ille requiescit corpore, et eius posteri traditione ex legitima patris et piissimorum pietate regum tenere noscuntur: antedicti vero monasterii feminae, audientes sanctum virum venire illuc, sta tim miserunt legationem, postulantes eum non tardare venire. Qui beati Petri principis apostolorum mitissimo doctus exemplo, de Ioppe ob viduarum Christi petitionem venientis Lyddarn, ut sanctam suscitaret Tabitham, sic festinus vir Dei audito desiderio ancillarum Christi, non piguit venire ad illas. Et veniens, mox in eodem monasterio missa pro infirmis celebrata, aquam benedixit qua domus illarum aspergi iussit, ac egrotantibus potandum transmisit. Quae cito divina donante misericordia convaluere, nee ulla in eo monasterio praedicta peste exinde moriebatur.

22. Contigit cuidam patrifamilias et domui suae dira de moniacae inlusionis temptatio, ita ut aperte malignus in eius domo spiritus ex horrore et maleficiis habitare agnoscebatur. Nam subito cibos vel vestimenta vel alia domui necessaria, rapere solebat et in ignem mittere; immo parvulum inter ample xus parentum pausantem, illis dormientibus tulit et in ignem proiecit. Sed vagitu infantis parentes suscitati, vix parvulum de incendio eruerunt; et multa atrocia eadem familia a ne fando spiritu perpessa est, nee a quolibet presbiterorum depelli potuit, donee vir sanctus Willibrordus a patrefamilias postu latus, aquam illis benedictam direxerat, praecipiens omne domus illius suppellectile foras ferre et aqua ilia aspergi, praevidens in spiritu domum flammis consumendam esse. Quibus ita gestis, vacuam domum a loco lectuli ignis invasit totamque q consumpsit. Altera vero in eo loco cum sanctifica tione aquae benedictae aedificata, nihil exinde r pristinae tempta tionis passi sunt in ea; sed cum omni tranquillitate et quiete degentes et Domino gratias agentes, qui illos per servum suum redimere dignatus est.

23. Idem quoque vir Deo amabilis quaedam prophetico praedixerat spiritu, quae post rerum eventus vera probavit. Baptizavit igitur Pippinum filium fortissimi Francorum ducis Carli, patrem huius nobilissimi Caroli, qui modo cum trium phis maximis et omni dignitate gloriosissime Francorum regit imperium. De quo Pippino patre eius idem sanctus vir prae saga voce tale coram discipulis suis praedixit vaticinium: Sci tote quod iste infans sublimis erit valde et gloriosus, et omnium praecedentium Francorum ducibus maior. Huius itaque vaticinii veritas nostris probata est temporibus, nee opus est testimoniis adsequi, quod totius regni agnoscit auctoritas. Scit namque omnis populus, quibus nobilissimus victor celebratur triufiiphis, vel quantum terminos nostri dilatavit imperil, vel quid pro defensione sanctae Dei ecclesiae apud extraneas exercuit gen tes. Quae omnia melius oculis probari, quam verbis explicari queunt.

24. Fuit enim iste vir sanctus omni dignitate praeclarus, statura decens, vultu honorabilis, facie venustus, corde lae tus, consilio sapiens, ore iucundus, moribus compositus, in omni opere Dei strenuus. Cuius vero patientiae esset, ex ante dictis eius gestis ostenditur; vel quantam vero habuisset in dustriam euangelium Christi praedicare, vel qualiter ilium in opere praedicandi divina adiuvaret gratia, non necesse est nostro prosequi stilo, quod totius populi testimonio conproba tur. Eius vero secreta conversatio in vigiliis et orationibus, in ieiuniis et psalmodiis, et vitae sanctitate et signorum osten sione intellegi datur. Caritatem scilicet assiduus labor osten dit, quern cotidie pro Christi nomine sustinuit.

Iste vero vir sanctus omnes dies vitae suae in divino pro ficiens opere, Deo amabilis et omni populo placabilis, tempo ribus Carli antiqui, fortissimi Francorum ducis, senex et plenus in omni perfectione dierum adpositus est ad patres suos, multiplicem laboris sui fructum accepturus a Deo, saeculum hoc relinquens ut caelum possideret, Christum sine fine in aeterna gloria visurus, in cuius dilectione, quam din nobiscum vixerat, laborare non cessabat. Die sexta Novembri mensis, id est octavas Idus, ex hac peregrinatione ad perpetuam migrabat patriam, et sepultus est in monasterio Aefternaco, quod ipse Deo, ut praefati sumus, construxerat. Ibi usque hodie, divina operante misericordia, signa et sanitates ad sancti Dei sacerdotis reliquias fieri non cessant. Ex quibus aliqua huic nostrae de eo historiae subicienda esse ratum aestimavimus, in gloriam et laudem domini nostri lesu Christi, qui haec per sui servi patrocinia saepius operari dignatus est.

25. Conditum est venerabile corpus in sarcofago mar raoreo, quod primum toto Dei famuli corpori quasi dimidium pedis brevius inventum est, fratribusque ob hoc Valde contri statis, et consilio suspensis quid agerent, et sepius tractan tibus ubi aptum sancto corpori invenissent locellum. Sed miro modo, divina donante pietate, inventum est subito sarcofagum tanto Dei viri corpori longius, quanto brevius ante apparuit. Et in eo viri Dei corpus cum ymnis, psalmodiis et omni honore condentes, sepelierunt illud in ecclesia praefati monasterii, quod ille summus Dei sacerdos in honorem sanctae Trinitatis aedi ficavit et dedicavit. Sed et miri odoris flagrantia omnium per fuderat nares, ut perspicue intellegeretur, ad exequia viri sancti angelicum venisse ministerium.

26. Sed et cuidam relegioso sancti viri discipulo longius posito, in oratione vigilanti obitus illius revelatus est. Nam vidisse se testatur animam sanctissimi patris sui cum magna luminis claritate, cum consona canentium laude, angelicis exercitibus ad caelorum regna portari. Multi quoque fratrum testati sunt, crebro se super lectulum, in quo beatam animam suo creatori reddidit, mirabile vidisse lumen, suavissimamque odoris dulcissimi sensisse flagrantiam, ut omnino his signis cre deretur, coelestes locum frequentasse cives, in quo sancta anima migravit ad Dominum.

27. Per unctionem quoque olei, quod supra corpus sancti viri lucere solebat, nmlti infirmi, Deo donante et fide illorum cooperante, curati sunt. Paenitentes quoque saepius ad ean dem venientes ecclesiam, circulis ferreis more solito circum dati, ruptis circulis subito eorum vincula resoluta sunt. Cuius rei in ecclesia adhuc circuli pendentes testes sunt.

28. Quaedam vero mulier paralitica, septemannis magnis cruciata doloribus, in tantum grassante in eadem cotidiana in firmitate, ut omni officio membrorum destituta alieno utebatur ministerio, in solo tantummodo pectusculo vix anhelans spiri tus suspiria fessa retraxit. Haec a propinquis ad ecclesiam, ubi sanctus Dei requiescit, ferebatur et prope locellum reliquia rum eius posita; quae in eodem loco fusis lacrimis deprecata est, per intercessionem sancti sui famuli divinam ei misereri clementiam. Quae a domino Deo exaudita, moxque ab omni infirmitate liberata, sospes cum gaudio gratias Deo agens, pro priis pedibus, quae prius ab alienis portabatur, cucurrit ad domum.

27. Item adolescens quidam infirmus ad corpus beati pontificis manibus deductus amicorum, qui totis intremuit mem bris. Nee enim caput per se levare potuit, sed quasi collo fixum non esset, hue atque illuc cadens volvebatur. Nam aliquoties ita exanimis factus, ut omnino mortuus videretur. Quern ut praediximus, sui prope corpus sancti viri posuerunt. Sed misericordia Dei donante, omnibus qui aderant cernenti bus ita subito sanus effectus est, ut nihil in eo pristinae infir mitatis vel doloris antiqui ultra remansit.

30. Quidam itaque officio diaconus et non merito, in ecclesia sancti viri crucem auream, quam vir sanctus secum in itinere portare solebat, cum aliis donariis ecclesiae, infelicissimo non horruit rapere furtu. Turbatisque de hac re fra tribus, utpote factorem impii sceleris ignorantes, tune preci bus sancti Dei confidentes, illud tam nefarium scelus occultari non posse, fraterna tamen pietate hominem ad poenitentiam revocare nitentes, non perdere cupientes. Ille vero qui hoc crimen commisit, obdurato corde salutem suam contempsit, sicut impius dicente Salomone, cum in profundum malorum venerit, contempnit. Cogitavit infelix latere posse, quod clam absque oculis aliorum se fecisse sciebat; sed Dei oculum, cui omnia aperta sunt, latere non potuit, qui servorum suorum iniurias saepius vindicare non tardat. Nam miser ille, qui hoc per petrare crimen non abhorruit, misera subito morte arreptus interiit, et in ipso vitae exitu aliquibus fratrum reatus sui cri men ostendit; et ubi abscondisset quod furtu rapuit, indica vit. Videtis, fratres, quam terribili damnatus iudicio, qui sancti Dei ecclesiam furtu violasse non timuit. Idcirco ob secro, ut castam in hac domo habeatis conversationem, qua tenus divina dementia per sancti dementis viri apostolici preces in omni petitione honesta vos exaudire dignetur, sicut ante diximus ilium exaudire preces infirmantium in hac eadem eccle sia, eosque cum diu desiderata sanitate domum redire con cessit. Nee scilicet dubitandum est, quod veluti visibiliter cor poreas illorum dignatus est sanare infirmitates, ita et occultas animarum nostrarum egrotationes, intercedente pro nobis sancto suo, qui hie corporaliter requiescit, et spiritaliter praesentem esse credimus, cottidie a exaudire non cessat, si firma fide et confessione vera cum lacrimis effundimus in loco isto ante con spectum pietatis illius corda nostra, qui divina dementia prae stabilis est ad ignoscendum, si nos tardi non erimus ad de precandum. Cui laus et gloria in sempiterna saecula.

31. Restat igitur de beato Wilgilso, qui fuit huius sancti viri, ut ante diximus, pater; ut a quo huius historiae primus incipit capitulus, de eo novissimus finiatur. Redit igitur an nuus eiusdem beati Wilgilsi sanctae migrationis dies, in qua pius abba Alberctus, successor venerandi archiepiscopi, post sacratissimarum missarum sollemnia et honorem Deo debitum, cum fratribus epulari et gaudere aggressus: sed in eo mona sterio nil plus vini inventum est, quam duae tantummodo flascones, quarum una prandii hora epotata est, altera in horam cenae reservata est. Igitur post vespertinam melodiam pro reverentia eius diei fratres ad refectorium reversi sunt, et post sacras lectiones praefatus abbas fratres allocutus est: Decet enim nos, o venerandi patres, cum gaudio spiritali venerabilium patrum nostrorum festwos celebrare dies, et aliquanto relaxius solito rigore nostns indulgere corporibus, non luxuriae causa sed caritatis. Nequaquam volts celassem, si aliquid plus habuissem in hoc monasterio, quam hanc solam flasconem, quae nobis hora prandii restabat. Potens est tamen Deus per preces sanctorum suorum hanc eandem nobis habundare facere, illos honorificare et nos laetificare, et ostendere nobis licet indignis, suae pietatis miracula; qui per benedictionem quondam sancti Wittibrordi patris nostri, ex quattuor flasconibus quadraginta viros satiare dignatus est. Tantum cum gratulatione in spe bibamus, quod habemus. Primo et secundo de eadem flascone omnes biberunt fratres: inventa est a ministro ita plena ut ante. Hoc audito abbas cum fratribus Deo agere gratias satagebat, biberuntque congratulantes divinae clementiae, ilia nocte cum sobrietate et laetitia quantum voluerunt. O felix pater, qui talem generat c filium, qui tali herede a Deo dignus habebatur! In quo benedictio ilia impletur, quae in Deuteronomio legitur: Benedictus tu et benedictus fructus ventris tui.

-----

32. Licet per totius orbis ecclesias convenit omni populo christiano sanctorum festa celebrare, victorias laudare, vitam imitari; et quia in omnem terrain exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum, in omni terra consona cuncto rum viventium voce laudandi sint: tamen singulis in locis propter familiaritatem cohabitationis cuiuslibet illorum, et propter praesentiam sanctarum reliquiarum, quae in solatium illis vel illis condonatae sunt habitatoribus, speciali quadam veneratione apud cives suos familiarius honorantur. Igitur Roma urbs, orbis caput, beatorum apostolorum Petri et Pauli specialius quodammodo gloriosissimis laetatur triumphis. Unde ad earn gentes et populi cum devoto pectoris officio cotidie concur runt, ut maiori quique apud beatos apostolos fidei conpunctione vel sua defleant crimina, vel caelestis vitae habundantiori spe sibi aditum apperire deposcant. Mediolana olim civitas im perialis sancto Ambrosio gaudet defensore. Alpes Acaununiae sanctorum Thebanorum felicius sanguine, quam nivali proceri tate exaltantur. Beatius fecunda Pictavia beati Hilarii pontifi cis reliquiis exultat, quam venditionum et emptionum alterca tione, in quibus saepe versatur iniquitas. Quid te, Toronica loquor civitas, muris quidem parvula et dispectibilis, sed sancti Martini patrociniis magna et laudabilis? Quis te propter te adierit? Nonne propter illius certissima suffragia turbae ad te confluunt christianorum? Omnia Parisiacae civitatis sub urbana, sancti Dionisi vel sancti Germani magnificis iucundan tur auxiliis, et festivos illorum dies maiori populorum con celebrant frequentia. Tota Campania cum populis suis propter Remedium venerabilem praedicatorem, ad Remanam c festinat urbem, apud eum quasi praesenti patrono sua vota ferentes. Sic divina dementia toto consuluit mundo, dans singulis pro vinciis vel populis, quo speciali gauderent patrono.

Nobis vero sanctissimi Willibrordi non infima perdonavit auxilia, sed praeclara et gloriosa contulit suffragia. Gaudea mus, dilectissimi fratres, in Domino, et spiritali iucunditate laetemur, qui nobis talem vitae perdonavit doctorem, iustitiae praeceptorem, unanimitatis nostrae auctorem; qui nos in hoc sacratissimum ovile congregavit, et pietatis magisterio erudivit. Gaudeat et nobiscum omnis populus, qui ad natalicia sanctis simi patris hodie concurrit, et vigiliis apostolici viri pia devo tione interesse studuit, et in praesentia domini nostri lesu Christi et sanctorum angelorum et beatissimi huius pontifi cis stare satagebant. Nullus obsecro dubitet in fide, nec de veniae largitione haesitet, nee de piae petitionis fructu et effectu, qui talem nobis concessit patronum. Illius nos precibus concedit exaudiri, quia quanto fiducialius deprecamur, tanto citius exaudiemur. Fides enim omnia impetrat, sicuti huius sanctissimi viri, cuius hodie festivum celebramus diem, cer tissima ante oculos habemus exempla, qui mox ab infantia sua per fidem Deo placere contendit. Nam patriam, cognates et amicos fervente fide pro amore Dei dereliquit, terrena contempsit ut eaelestia adquireret. Idcirco magnum laboris sui fructum invenit, et multas populorum turbas ad Christum con vertit, et plurimos paganorum ab erroris iniquitate avertit, et divina cooperante gratia filios irae filios fecit esse misericordiae. Inferna conclusit, caelum apperit, plurimas peragravit gentes, ut omnes in viam veritatis adduceret; nee sibimet ipsi pepercit: populos adivit feroces, si forte purpureas martyrii coronas inveniret. Quern Deus ob multorum servavit salutem, quatenus maiori praedicationis gloria honoretur, quam si solus martyrio coronaretur. In pace quievit, qui in spe laboravit. Vitam invenit aeternam, qui temporalem reliquit: nobis ablatus, angelis sociatus.

O beatissime Christi sacerdos! non nos derelinquas labo rantes in terris, sed precibus tuis de caelis adiuvare non cesses Vita tua apud homines semper probata fuit pro Deo: sint pre ces tuae apud Deum semper intentae pro hominibus. Meditatio tua fuit in lege Domini die ac nocte: ideo sicut palma floruisti in domo Domini. Sicut cedrus Libani multiplicasti filios tuos, qui ad te tota mentis intentione clamant: tu illos pia inter cessione adiuvare digneris. Sentiamus tuum nobis clementis sime adesse auxilium, qui tuis devotissime instamus officiis. O felix anima, quae saeculi labores dereliquisti, et caelestem cum multiplici sudoris tui fructu requiem intrasti: talenta tibi commissa multiplicasti, praemia promissa accepisti. In pauca fidelis fuisti in terris, supra multa constitutus gloriaris in caelis. Gaudia domini Dei tui, quae semper optasti, semper habere cae pisti. Te continuis, o pater, prosequimur laudibus, tu nobis assiduis auxiliare precibus. Credimus te in praesentia do mini Dei tui omnia posse impetrare quae poscis, dum tanta potuisti in praesentia nostra per eius gratiam efficere miracula. Tu modo civis angelorum, tu socius angelorum, tu laetus cum illis canticum novum cantabis: Sicut audivimus, ita et vidi mus. Beati qui habitant in domo tua, Domine: in saeculum saeculi lauddbunt te. Et: Videbitur Deus deorum in Sion. Cuius beata visio plena est felicitas, sicut ipsa Veritas in euan gelio testatur dicens: Qui autem diligit me, diligitur a patre meo, et ego diligo eum, et manifestabo ei me ipsum. In cuius dulcissima dilectione iste sanctus vixit in mundo, ideo in eius aspectu laetatur in caelis.

Videte, fratres karissimi, quanta gloria est Deum sequi. Iste pro amore Christi patriam contempsit, peregrinationem elegit, divitias saeculi parvi pendebat, paupertatem voluntarie amavit. Et cognovimus qualem honorem postea habuit inter homines, sed melior est gloria quam aeternaliter possidet inter angelos. Huius sanctissimi doctoris nos exempla de ignaviae torpore suscitent, faciant nos forti animo pro vita decertare caelesti, et temporalia despicere et aeterna desiderare, et quod in illo praedicamus, impleamus in nobis agones. Labores illius laudamus: vias nostras in vestigia eius corrigamus, quatenus qui sanctitatis eius sequimur exempla, beatitudinis sortiamur et praemia, per eum qui ilium coronavit et nos adiuvabit, lesum Christum dominum nostrum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in gloria sempiterna. Amen.

ОГЛАВЛЕНИЕ



Hosted by uCoz